PARARENCHUS

PARARENCHUS
PARARENCHUS
nomen viri cuiusdam sic dicti, quod simularet dormientem, quo impunitius uxor eius moecharetur. Alciatus l. 4. Parergωn. c. 6. Pararenchus, inquit, ἀπὸ τοῦ ρέγχειν dictus est, quod rostrô seu nasô sterteret, et somnum in mensâ simularet, ut est apud Festum. Quod et a quodam Galba factum fuisse Plutarch. auctor est, dum C. Maecenati in uxoris suae amorem effuso, obsequeretur. Unde proverbium, Non omnibus dormio. De huiusmodi currucis Iuvenalis, Sat. 1. v. 55.
Cum leno accipiat moecho bona, si capiendi
Ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
Doctus et? ad calicem vigilanti stertere nasô.
Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”